라틴어 문장 검색

Orationi enim et carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:1)
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, ludius aequatam ter pede pulsat humum, in medio plausu (plausus tunc arte carebant) rex populo praedae signa petita dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:70)
"cygnus stuprator peccat inter pulpita, saltat Tonantem tauricornem ludius:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.182)
Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:5)
Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:2)
Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:3)
inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 97:1)
Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gerite amanti mihi morem, amoenissumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2114)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION